라틴어 문장 검색

Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:2)
Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque natura metuentium est, ea maxime mihi quae maxime abominor fingo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 4:2)
balinea imaginatur et fontes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 2:3)
Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 11:1)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:2)
Hinc soror in partem misera cum matre doloris Venit inornatas dilaniata comas, Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque Oscula nec solos destituere rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 935)
Spectat inornatos collo pendere capillos et "quid, si comantur?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:16)
Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:1)
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 3:1)
"nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas Culparum prodest, hominis si Filius arce aetheris inlapsus purgati corporis urbem intret inornatam templi splendentis egenus?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1235)
non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores inpune, Lolli, carpere lividas obliviones.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 911)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:3)
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION