라틴어 문장 검색

Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, - demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:6)
decipit exemplar vitiis imitabile:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 199)
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non et conire non coire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 237:1)
quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 62:2)
adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:2)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:1)
O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem!
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 3:5)
Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis!
(세네카, 행복론, Liber VI 112:1)
O magna in contrarium peruersitas seculi!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.20)
veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:2)
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:12)
Unde ista perversitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse quam per vim neganti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:3)
Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem quam in primordio exorsi sumus et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 4:1)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION