라틴어 문장 검색

Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt, Etrusci autem, quod religione inbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter ae+ris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 135:2)
Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 188:1)
Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:3)
"Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 188:1)
itaque et Aeschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:2)
consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 26:1)
supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 593:2)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)
eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 101:1)
Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 11)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
cum immolanti aufugisset hostia, profectionem aduersus Scipionem et Iubam non distulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:2)
olim enim hostiae 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 574)
II, 19), et affectu materno per singulos annos pro eis ut redeant, immolet publicas orationum hostias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:13)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION