라틴어 문장 검색

ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 5:2)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum, Et pudor obscenum diffiteatur opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1416)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
immorare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:3)
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:1)
praeterea quidquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter quam trebaciter diffiteri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:4)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION