라틴어 문장 검색

Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:5)
Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:2)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:6)
Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:46)
Super hujus denique montis cacumen videbat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in vestibus albis et pontificali ornatu obviam festinare, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:2)
Sed ille cibum contradicens, tantum de pomo cedri gustans cum omni mansuetudine et gratiarum actione, post modicum gravi infirmitate correptus est, divertensque Joppen episcopum et ducem Venetorum in apparatu copioso et armorum multitudine reperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:3)
Nihil tamen formidinis habens Baldewinus, a campis et regione Gybel pacifice processit, eo quod honorifice et cum mansuetudine a civibus sit susceptus in omni copia rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:15)
Ad haec duo catholici pontifices, Gerhardus et Baldewinus, quorum alter Gerhardus crucem Dominicam praeferebat ad confusionem et obcaecationem Sarracenorum, et liberationem Christianorum, regi in mansuetudine et correctione sic locuti sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:1)
Quibus Tankradus in omni mansuetudine sic respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:3)
Ad haec rex Baldewinus Tankradum cum omni mansuetudine de hac querimonia compescuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:1)
Amicus fidelis medicamentum vite et inmortalitatis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:4)
" Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:3)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION