라틴어 문장 검색

Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque super antiquitate eorum memoravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장1)
militibus immunitas servaretur, nisi in iis quae veno exercerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장4)
his tributa dimittere, alios immunitatibus iuvare;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장7)
et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:3)
plurimis etiam ciuitatibus et priuatis ueteres immunitates et ius metallorum ac uectigalium adempta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 2:2)
at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:2)
Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:10)
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
Eximii quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:1)
cum enim dicit de Didone aurea conposuit sponda mediamque locavit ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 24)
inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7212)
cum inmunitatem agrorum Vergilius impetrasset, lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acce- perant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 116)
tabulae figuntur, immunitates dantur, pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus consulta falsa deferuntur, ut tantum modo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res p. iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille coniecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 1:9)
ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatem - magni quidem muneris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION