라틴어 문장 검색

aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 32:2)
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:1)
"repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:4)
"Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:8)
Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 17:1)
Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:12)
imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:4)
sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:6)
illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:5)
hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
omnia nobis imparatis agenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 8:3)
ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION