라틴어 문장 검색

an hoc ad impatientiam amoris referendum est, quo iactata Dido loco stare non poterat, iuxta illud 'uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 626)
ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION