라틴어 문장 검색

Nec non et Stilicho pugnam poscentia movit pleno castra gradu dictisque instigat euntes:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:217)
alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 3:1)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta valent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 73장2)
eius nomen epistulis edictisque praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장5)
Tutor et Classicus et Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos pro libertate, Batavos pro gloria, Germanos ad praedam instigantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장4)
atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari posse intellegebat in eis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 3:1)
sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:2)
circuit haut aliter foribusque impendet apertis, an melior Minyas revocet pater;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 121:1)
ultro omnes laeti instigant meritamque fatentur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 237:1)
Postremo quae cumque dies naturaque rebus paulatim tribuit moderatim crescere cogens, nulla potest oculorum acies contenta tueri, nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:26)
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem corporis et dentes inlidunt saepe labellis osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:4)
Impendent cava saxa mari, ruituraque semper Stat (mirum) moles, et silvis aequor inumbrat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:24)
possunt quia posse videntvr sperabant victoriam opinione spectantum, ut cunctique sequentem instigant studiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2312)

SEARCH

MENU NAVIGATION