라틴어 문장 검색

Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 12:2)
Quae reputans ille, impendere sibi praesagibat exitium grave.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 5:1)
Quae hunc illi impendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:1)
Huic merito succumbit eques.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:21)
succumbit amori Illa nouo, ligat hos firmus amore thorus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:22)
nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt.
(아풀레이우스, 변명 49:4)
Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:9)
"Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoria evanuit."
(아풀레이우스, 변신, 5권51)
"Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:131)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:6)
sedi fratrem iuniorem Angebat ideo privigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:5)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION