라틴어 문장 검색

Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.
(아풀레이우스, 변명 87:2)
potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit.
(아풀레이우스, 변명 95:2)
Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:3)
"Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:30)
Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:1)
At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:6)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 15:1)
, secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 2:1)
Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:1)
Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 26:1)
Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 6:1)
Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION