라틴어 문장 검색

Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
cum religio, quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:19)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus aliam poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장4)
is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장4)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)
Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장10)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)
ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem concesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장4)
pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장8)
est enim leporum disertus puer ac facetiarum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 127)

SEARCH

MENU NAVIGATION