라틴어 문장 검색

quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere.
(아풀레이우스, 변명 80:8)
cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum?
(아풀레이우스, 변명 85:5)
quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent.
(아풀레이우스, 플로리다 7:5)
"Ineptias inquam Mihi narras et nugas meras."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:17)
neque credas imperitis;
(ARCHIPOETA, II84)
Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:1)
Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:1)
quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant sive libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac vehementer infestos.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 2:2)
nam id quoque non inperite factum, quis non videt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 9:3)
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 6:1)
QUALIS mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , X1)
Munera laetitiamque dii, quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 9:2)
Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 4:1)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION