라틴어 문장 검색

Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 12장5)
Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 21장3)
Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 18:2)
qui porro id quod petis fleri potest ut impetres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 6:5)
Duabus ergo de causis a te potissimum petere constitui, quod impetratum maxime cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 2:1)
qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus querebatur, age, inquit, aliquid et rei publicae causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:3)
Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:5)
itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 375:1)
prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 69:2)
Et ego impetrare dico id quod petis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2116)
Insuper eos debellatis qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 5:2)
nam 'orare' est petere, 'exorare' impetrare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3706)
terram inice bene ante maius petiit, ut vel hoc impetraret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3661)
cui quod summa contentione impetraverat defendendum et quasi rursus petendum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:2)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION