라틴어 문장 검색

Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:4)
Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:6)
oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:13)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:3)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)
"Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:36)
mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION