라틴어 문장 검색

pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat - alterum quod in loco peregrino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:1)
Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propinquum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 60:1)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 22)
De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 231)
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 340)
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3166)
et me despexe ad te per impluvium tuom fateor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 695)
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 366)
sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum harunc aedium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 153)
[posticam partem magis utuntur aedium] ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 154)
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장8)
Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장9)
ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est sine postico in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et Mariana Honoris et Virtutis a Mucio facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION