라틴어 문장 검색

Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 8:2)
avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:6)
Importunitatem spectate aniculae, Quia compotrix eius est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 46)
Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciendi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장40)
Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:3)
sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 495:1)
tanto> in metu nunc sumus ambae, importunitas tantaque iniuria nos est modo hic intus ab nostro ero, qui scelestus sacerdotem anum praecipes reppulit propulit perquam indignis modis nosque ab signo intimo vi deripuit sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION