라틴어 문장 검색

Malorum autem detractionibus obviare mihi videtur impossibile prorsus et durum continere laborem, quia satis esset facilius fluvium naturaliter ad ima currentem per eundem alveum ad originis fontem veloci cursu reducere quam maledicorum ora compescere vel eorum insidias cohibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:4)
Magna namque domino inopia fatigato erit impossibile prorsus divitiis abundare vasallum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 22:3)
Immo inferioris delectationis impossibilis sine superiori videtur assumptio, nisi indecens corporis dispositio nimis inde ac verecunda sequatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:4)
Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:6)
hoc tamen non impossibile iudicamus, nisi forte ubi naturae defectus occurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:4)
Nam impossibile prorsus viva ratione probatur, ut assidua et immoderata de muliere cogitatio sumpta novo originem non praestet amori veteremque funditus non expellat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:2)
Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile?
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:33)
Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait:
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:11)
illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:31)
Verum, si tibi praeferre quem diligis durum vel etiam impossibile iudicas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:41)
Illic turtur suo viduata consorte, amorum epilogare dedignans, bigamiae refutabat solatia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:108)
ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:11)
Verum dux adhuc minime mellifluis illius promissis credens, prorsus colloquium ejus refutavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:11)
Qui omnino ducis haec munera sub tam vili conventione suscipienda refutavit, rogans ut tantum conductus sui fiducia sine periculo et iniquo machinamento ad ducem Godefridum et confratrem suum sanus et incolumis redire possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION