라틴어 문장 검색

ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 1:2)
nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:3)
'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui uniuersos contrucidarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:2)
illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 3:1)
ceterum neque caede cuiusquam umquam < . . . . . . > iustis suppliciis inlacrimauit etiam et ingemuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:5)
exercitus certe velut erepto iam eo ingemuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 27:4)
cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 13:3)
omne dei rapidis nemus ingemit alis, strata Ceres, motusque niger sub praepete pontus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 611:1)
ingemit et tali compellat Iasona questu:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 425:1)
tela neque hesternos agnovit in hospite vultus, ingemit atque artus fatur complexus amicos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 307:1)
Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 541:1)
flet pius Aeacides, maerent Poeantia corda, ingemit et dulci frater cum Castore Pollux.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 762:1)
et quondam laetos domini certamine campos, ingemit ac tales evolvit pectore questus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 124:1)
consuetis serum est ex ordine fatis ingemere.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 470:2)
Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION