라틴어 문장 검색

Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Qua de causa consilio habito cum episcopis et omni clero qui aderant, decreverunt omnem injustitiam et foeditatem de exercitu abscindi, [0471D] videlicet, «ut nullus in pondere aut mensura, nec in auri vel argenti ambitione, nec in alicujus rei mutatione aut negotio confratrem Christianum circumveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:2)
- De ambitione patriarchatus Pisani episcopi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 13:2)
Fregerunt etiam in praedictis locis et civitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:3)
sed nequaquam in eis fides fuit aut veritas, aut aliqua voluntas virum redimendi, propter ambitionem civitatis et ejus tributorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:8)
Ambitio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum inpectore, aliud in lingua promptum habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 35:2)
Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:10)
Tertius superest laqueus avaritiae atque ambitionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:18)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION