라틴어 문장 검색

Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
quoniam improbitatis commune consortium est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:11)
Quod igitur pro patris solvit improbitate, sine dubio et pro sua solvit, culpae ejus reus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:12)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)
Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 31:1)
Istas per pugnam coepit et in Alverno alia multa castella coepit per placitum, quae se subdiderunt in eius dominio, et pervenit usque Lemovicas, vastando et desertando supradictam provintiam propter neglegentias Waifarii ducis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 761 25:5)
ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.
(아풀레이우스, 변명 23:12)
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION