라틴어 문장 검색

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 5:1)
item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam instituere et exercere Romae coeperant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 1:2)
Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 49:1)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장11)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:2)
Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:4)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
nam prolixior ab omnibus improbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:5)
non obtrectari a se urbanas excubias:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장12)
Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION