라틴어 문장 검색

Certe Deus ipse nunquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? etc. Quidquid itaque gerimus, sive fortuitu, sive praemeditate, quia id optime Deo disponente et providente, cur fieri oporteat agimus, ex libero ejus, si non ex nostro, procedit arbitrio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:8)
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)
Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:3)
Senectus quidem res improbanda non est, quia pariter ad eam trahimur omnes unaque ad ipsam cunctos natura deducit, cui nemo resistere potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:2)
Si talem ergo plebeium inveneris, in quo magis quam in me cognoveris probitatem vigere, et tuum fueris sibi amorem largita, tuum non insistam improbare propositum, quum haec in superioribus tibi videatur concessa licentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:9)
Amator enim inopia multa detentus tanta rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:3)
Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies, quem tot superius improbatum rationibus constat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:6)
quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:2)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Quapropter si omnibus nostris nunc foret gratum, in hac ultima necessitate regi Baldewino urbem reddi et aperiri oportet, priusquam armis illius pereamus, et pereuntes nec vitam nec urbem ad extremum teneamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:6)
et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
Et nota quod inter amicos amicitias immortales esse oportet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 78:6)
Alteri enim ut vivas enim oportes si vis tibi vivere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 80:5)
incorporales vero que tangi et videri non possunt, ut iusticia, ius etratio, et servitia et iura et virtutes, de amore quarum tractari oportet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 1:5)
Amorem habendi circa opes temporales et bona terre stringere oportet, nefiat immoderatus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION