라틴어 문장 검색

Miles quidam quum omni hominum probitate careret et ideo ab omni femina reprobaretur amari, a quadam domina tanta improbitate postulavit amorem quod ei spem de suo amore est largita.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:2)
"Laudandum videtur a cunctis, ut prior amatrix suum coamantem ex cuiuslibet mulieris valeat amplexibus revocare, quem ipsa per sui laboris industriam de improbitatis imo ad summum curialitatis ac probitatis culmen adduxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 20:3)
Unde sapientissimus Salomon malitias cunctas et scelera mulieris agnoscens de ipsius vitiis et improbitate generali fuit sermone locutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:6)
Desolata tenet victrix impune volcuris Regna, et securo crepitat grus improba nido.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:4)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
Post multum sudoris opus, post prelia lucte, Insultum ferri uincit labor improbus, aufert Nequiciam motumque ligat rixamque retundit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:34)
Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Largire visus pessula januae, Frenes ocellos, ne nimis improbe Venentur extra luminis impetus, Praedamque menti nuntius offerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:7)
Inde eciam SenecaDe Beneficiis dixit, "Numquam improbe spei quod datur satis estet maiora cupet quo maiora venerunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:9)
Ne improbus sis,ne impinguaris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:27)
Et Seneca epistolarum dixit,"Improbum mechum esse dicimus, qui ab uxore per pudicitiam exigit, cumipse sit corruptor alienarum uxorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:21)
Unde dici consuevit, Quali more Martis cedis victoria parchis, Cede Venus cedit, insta magna improba ledit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:3)
Judex, "qui dubitat ulcisci, multos improbos facit;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 231:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION