라틴어 문장 검색

sed summum robur in Faenio Rufo praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장6)
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장17)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
at ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulierem appellat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 3:4)
ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:1)
Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:2)
"Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:64)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)
ut, si sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:3)
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:5)
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION