라틴어 문장 검색

Compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis molibus an securis ausibus;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:13)
Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:1)
Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 5:1)
Atque intempestiva propositio nil aliud quam aerem verberare et tempore abuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:6)
Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:8)
Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:7)
Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:15)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:11)
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:2)
dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:6)
Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 85:12)
Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse.
(카이사르, 내란기, 3권 90:4)
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION