라틴어 문장 검색

Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 85:12)
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장5)
Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:2)
Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:3)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
neque tamen eloquentiam gratuito contingere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장4)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)
decernite hercule impunitatem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장5)
hic occasio solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul- cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장9)
post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장7)
atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장3)
iussi pecuniam atque arma deferre gratuitos insuper commeatus praebuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장10)
effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장5)
unde nulla innocentiae cura sed vices impunitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION