라틴어 문장 검색

spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe submouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 1:1)
sed quae se impuro dedit adulterio, illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6630)
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1081)
"Ceterum virgines, quales apud diversas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non virgines."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:168)
ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:10)
Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas - veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 7:1)
Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 18:1)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
Ptolemaee, ruinam Nominis haud metuis coeloque tonante, profanas Inseruisse manus, impure ac semivir, audes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:12)
Rege sub impuro Nilotica rura tenente, Hospitii fretus superis et munere tanto In proavos, cecidit donati victima regni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:13)
Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI7)
nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 464)
sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67812)
"Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION