라틴어 문장 검색

Templi Apollinis Daphnaei incendium Iulianus A. immerito imputat Christianis, et maiorem Antiochiae ecclesiam claudi iubet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장1)
Clementi denique transmisso clivulo, pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis, iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis volutatibus digerebam.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:5)
sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:2)
Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum vinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse convivia nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 4:1)
Si ergo placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:21)
ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:10)
sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputaverim dilectioni tuae;
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 1:2)
Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria sed contraria reddiderunt.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:1)
Nam causas ego superiores potius adtendo, quia, ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:5)
At ille, quod voverat, dissimulabat exsolvere.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 14)
Secundum haec verba apostolica, etiam si se ipse continere voluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi deus inputaret continentiam, si non suae sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:9)
Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION