라틴어 문장 검색

Caeterum haec Propositio & superiores, quae ad Media inaequaliter densa spectant, intelligendae sunt de motu corporum adeo parvorum, ut Medii ex uno corporis latere major densitas quam ex altero non consideranda veniat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 23:1)
Pressio igitur, quam primum propagatur ad particulas quae non in directum jacent, divaricare incipiet & oblique propagabitur in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:5)
& postquam incipit oblique propagari, si inciderit in particulas ulteriores, quae non in directum jacent, iterum divaricabit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:6)
Si pressionis a dato puncto per Fluidum propagatae pars aliqua obstaculo intercipiatur, pars reliqua quae non intercipitur divaricabit in spatia pone obstaculum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:2)
in hoc barathrum conicit truculentus hostis martyrem, lignoque plantas inserit divaricatis cruribus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.78)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 306:1)
haec vos ne decipiat oratio providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, in meliore statu sint quam socii et amici vestri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 608:1)
a capite ea fibula coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장4)
In quadris autem tignorum posterioribus, quo loci sunt divaricata, figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita, ut faciliter axes versentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION