라틴어 문장 검색

Caeterum haec Propositio & superiores, quae ad Media inaequaliter densa spectant, intelligendae sunt de motu corporum adeo parvorum, ut Medii ex uno corporis latere major densitas quam ex altero non consideranda veniat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 23:1)
LXXIII. Lib. I. Error igitur tantus est, quantus ab inaequabili densitate oriri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 43:3)
Progreditur insuper Apogaeum, & regrediuntur Nodi, sed motu inaequabili.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 6:8)
& propterea motus mediocris quocum, si uniformiter continuaretur, spatium à se inaequabili cum motu revera confectum describere possent, est semissis motus quem habent in Syzygiis Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:16)
Oritur igitur hic angulus praecipuè ex motu Terrae, & idcirco pro parallaxi Cometae meritò [Pictura] habendus est, neglecto videlicet ejus incremento vel decremento nonnullo, quod à Cometae motu inaequabili in orbe proprio oriri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:19)
Attamen “si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:3)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:4)
levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 306:1)
tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 322:2)
haec vos ne decipiat oratio providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, in meliore statu sint quam socii et amici vestri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION