라틴어 문장 검색

at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:5)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:4)
deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:7)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:4)
quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:13)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:5)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:4)
nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:1)
Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 33:4)
si lingua, ne per somnum quidem inarescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 8:10)
qui, ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION