라틴어 문장 검색

nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
in primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:1)
Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulchre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 231)
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo quem tu diligere inciperes praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 811)
Iacet Gregorius tuus in telis aranearum;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:6)
Si forte in medio positorum abstemius herbisuiuis et urtica, sic uiues protinus, ut teconfestim liquidus Fortunae riuus inauret,uel quia naturam mutare pecunia nescit uel quia cuncta putas una uirtute minora.
(호라티우스의 첫번째 편지, 125)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII56)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
Rugosiorem cum geras stola frontem Et araneorum cassibus pares mammas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII2)
crateresque auro solidi qui sunt vel inaurati, vel laminis tecti, vel incrustati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7651)
unde et retia 'casses' dicimus, et vestimenta araneorum casses dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1042)
velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est seri- cum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1211)
unde et telae aranearum vescae nominantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1753)

SEARCH

MENU NAVIGATION