라틴어 문장 검색

Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:14)
Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:6)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
(불가타 성경, 바룩서, 4장50)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장54)
Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
(불가타 성경, 바룩서, 4장56)
Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장69)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장70)
inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장2)
struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:1)
vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장8)
simul cruor et strues corporum, iuxta scorta et scortis similes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장6)
in primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:1)
superque alia strue saxorum arborumque cumulate velut quodam nexu continens opus iunxerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 11:2)
dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION