라틴어 문장 검색

Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:10)
quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut unigenitum Filium suum pro nobis omnibus daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:17)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Plangunt omnes super illum, quasi unigenitum:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM174)
Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni fiamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset;
(단테 알리기에리, Epistolae 49:2)
Et in unum Dominum iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum, ante omnia saecula.
(기도문, 사도신경2)
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
(기도문, 사도신경6)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)
Incarnato coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:6)
In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:2)
In iis communicatur memoria incarnata, cum locis et temporibus vitae coniuncta, quocumque sensu consociata;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:6)
Ita, per immersionem in aquam, Baptismus nobis de incarnata fidei structura loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION