라틴어 문장 검색

mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:6)
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)
veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 27:7)
Narravit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem quidiversos diversis aptos temporibus ei incidebat pannos.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:1)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)
Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:1)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
jam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:2)
Sed tunc operimenta reperimus, si enudationem ejus discusserimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:3)
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 13:1)
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 8:1)
Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION