라틴어 문장 검색

et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Illa docet quis motus agat celestia, stellas Excitet, aut celi quis spiritus incitet orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:2)
Juno, quae jampridem joviales tactus fuerat dedignata, tanta fuit inebriata laetitia, ut crebro oculum praeludio, maritum ad venereas incitaret illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:17)
nam sic foederati utrinque et amici sub jurejurando facti, non solum ipsum Solymanum qui sic adversum te extollitur et inflatur, et te calumniari meditatur, in virtute tua et nostra facile expugnabimus, terram vero, quam possidet, eo expugnato et expulso, subjugabimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:14)
Qui eciam ait, "Habet eciamin se generosus animus, quod incitatur ad honesta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:35)
Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominumsocietatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semperquerendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentiavaleat cognosci atque merito collaudari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 54:1)
ex quonascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiterirridentur et in maximis versantur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:5)
Et certe sicut idem solin eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit,terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaropossessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium etproditionem et ad omnia fere mala incitat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:13)
Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:7)
ex quo nascunturinnumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridenturet in maximis versantur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:7)
utpote qui se humiliavit factus obediens usque ad mortem, longe uniuscujusque nostrum dissimilis, quia nos frustra extollimur mente carnis inflati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:14)
Ille quoque qui se justificat, ne infletur cordis sui tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:1)
Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:8)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION