라틴어 문장 검색

Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:4)
tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 9:3)
fit sonus, inclamat comites et lumina poscit Maeonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권223)
ille cadit praeceps et calce feritur aselli inclamatque suos auxiliumque rogat, concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권492)
Volui inclamare, sed hosti prodere me timui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:6)
' magna inclamat voce, et 'licet antestari?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:48)
et vos, tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:2)
"at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 713)
in eum magno impetu rediit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor pugnam petebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 261:1)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
cum ille ferociter ad haec, se patris sui tenere sedem, multo quam servum potiorem filium regis regni heredem, satis diu per licentiam eludentem insultasse dominis, clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 488:1)
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:1)
cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 176:2)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION