라틴어 문장 검색

illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 236:1)
non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi , quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:3)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
certe lascivia corde nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi aut intrat sensus clamosi turba theatri;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 8)
"te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi subtrahit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum7)
ingemuit Dirce maestusque Cithaeron, et nova clamosae stupuere silentia valles, tum fera caeruleis intexit cornua sertis ipse manu tractans, notaeque in limite silvae principio largos noviens tellure cavata inclinat Bacchi latices et munera verni lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem manibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권194)
tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:1)
extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 452:1)
ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 494:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION