라틴어 문장 검색

Tum si quis est qui dictum in se inclementius Existimavit esse, sic existimet, Responsum non dictum esse, quia laesit prior, Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 2)
ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 237:1)
sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:10)
Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:21)
An vero famae credat nisi inconsideratus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 10:3)
O Apollinem inconsideratum!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:5)
tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:1)
extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 452:1)
ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 494:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION