라틴어 문장 검색

Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)
Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 6:1)
non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat” (Is 40,28b-29).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:9)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)
Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 14:1)
incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:1)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION