라틴어 문장 검색

Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:9)
Atque hic etiam resumendum est, quod superius dictum est de Naturali Philosophia producta et scientiis particularibus ad eam reductis, ut non fiat scissio et truncatio scientiarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 256:1)
Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:11)
accipe fortunam generis, diadema resume, quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus, unde parens progressa, redi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:162)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
"Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:140)
firmatur senium iuris priscamque resumunt canitiem leges emendanturque vetustae acceduntque novae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:309)
sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit ingenium sacrasque fores praedivitis aulae intrat et Arcadium mixto terrore precatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:68)
unde rudis tanto tirone iuventus emicuit senioque iterum vernante resumpsit Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:167)
Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:3)
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장16)
proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam voluptates resumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장9)
egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장5)
quae ubi cognita et iam iamque Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장3)
omissas petitiones non ultra annum resumerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION