라틴어 문장 검색

Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:1)
De aenigmate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 1:1)
QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:1)
Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:2)
Incongruum enim quiddam videbatur ut illi leges conderent qui ipsi exleges essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:20)
Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:3)
Itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:21)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:1)
Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:2)
Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:16)
"Sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem vagari."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:10)
veniet de plebe togata qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII24)
Hoc idem Maro de Fama dixit, sed incongrue.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION