라틴어 문장 검색

Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
Hec pictura suis loquitur misteria signis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:11)
Hec artis series seriatim picta propinat Delicias oculis et menti fercula donat, Nam pictor predoctus eam descripserat, immo Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:33)
Hic pictura loquens scripto clamansque figuris, Muta tamen, totam numerandi predicat artem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:15)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Incirconscriptum describit, uisibus offert Inuisum, quod lingua nequit pictura fatetur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:10)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
in quo, ex caprinae lanae [0434A] adulterino vellere, capricorni tunicam pictura texuerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:46)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:145)

SEARCH

MENU NAVIGATION