라틴어 문장 검색

Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 217:6)
nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:1)
nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:6)
omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
praeposteros habes tabellarios ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 1:1)
quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:17)
nihil potest dici inconsideratius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:4)
o cupiditatem inconsideratam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:2)
Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:1)
illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
succurrit quod praeterieram et quidem sero, sed quamquam praepostere reddetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 27:3)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 82)
“Per inconsideratum immodicumque rerum naturae usum, periculum adit ne eam deleat atque vicissim se ipsum in hanc ruinam immittat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION