라틴어 문장 검색

Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis versicolora specie demonstretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:6)
quoniam improbitatis commune consortium est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:11)
Quod igitur pro patris solvit improbitate, sine dubio et pro sua solvit, culpae ejus reus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:12)
Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 13:2)
it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia:
(아풀레이우스, 변명 75:6)
LEVITATEM plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et nequitiam pro sollertia astutiaque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 2:1)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Hoc modo, aetete mea adhuc tenera, summa Dei misericordia e Londino migrans in partes transmarinas occulto transvectus fui, ubi qui mei curam habebat (utrum novis timoribus, aut animi inconstantia, aut aliorum artibus et sollicitatione adductus novit Deus) subito me deseruit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:15)
Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiae aut consiliorum vacillationi imputari poterit, sed aut causae alicui secretae quae iam nos latet, aut regulae cuidam quam sibi praescripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices exeriretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION