라틴어 문장 검색

quid tale vel audax fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit aut inconsulto Tityos deliquit amore?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:298)
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)
Prudentia, ne quid inconsultus agas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:47)
atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장7)
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
Vedium Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum inconsultus pavor obtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장5)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
apud Germanos inconsulta ira:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장9)
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:1)
erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 55장 1:1)
Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 5:1)
hoc saevior ille ecce iterum vacuas agit inconsulta per auras
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION