라틴어 문장 검색

Sic ergo mundus potest esse aeternus, et ex hoc nullum videtur sequi impossibile per rationem, nec ex hoc potest argumentari aliquod inconveniens.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:6)
si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:3)
scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:2)
Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:7)
Et huius declaratio est, quia omnes rationes per quas disputatur, ex rebus acceptae sunt:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:2)
quod quamvis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere voluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 13:3)
Ex hac itaque declaratione sic arguatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:20)
Et prima propositio declaratione precedente apparet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:31)
Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:22)
sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. 22.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:29)
Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:28)
Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo 'ad inconveniens' probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dipendere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:24)
Licet in precedenti capitulo ducendo 'ad inconveniens' ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:2)
3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 23:1)
Quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION