라틴어 문장 검색

quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
recentes autem fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장14)
Mundus autem est incorruptibilis, quia omne ingenitum est incorruptibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 19:3)
si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:8)
Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:2)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION