라틴어 문장 검색

"an nuditas?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:181)
"In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci - nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:3)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:14)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
13. Israel historia nobis incredulitatis temptationem adhuc ostendit in quam haud semel incidit populus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:1)
temporibus Augusti Maioriani venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satiricorum mordacium, sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate carpebant plurimum vitia, plus homines, inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, his maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 2:2)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)
Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION